FIDICULAE

FIDICULAE
FIDICULAE
Italiae locus. Val. max. l. 7. c. 6. Adde
tormenti genus ex fidibus seu funibus, Κύφωνες quibusdam dictae, quia iis rei in Eqvuleo torquentur, ut fides inveniatur, Isid. vel quod sontes funibus, veluti fidibus distenduntur, Fr. Gouldmann. Lexico Lat. Angl.
Turnebo laseiviâ quadam ioci videntur nomen invenisse, quod, ut in fidibus nervi, ita hinc et inde multis sunibus miseri disiendebantur, Advers. l. 4. c. 3. Graecorum Σχοινισμὸν illis non dissimilem, retur Thom. Godwin. Anthol. Rom. l. 3. s. 3. c. 7. Earum meminit Valentis Imp. rescriptum l. 4. C. ad leg. Iul. Mai. Nullus omnino, cui inconsultis ac nescientibus nobis Fidicularum tormenta inseruntur, militiae ac generis, vel dignitatis defensione uti prohibeatur: et Valer. M. Rupit verbera, Fidiculas laxavit, solvit eqvuleum. Idem esse cum ungulis, quod effodiant, Idem Isid. Etymol. l. 5. c. 27. asserit, de quibus Prudent. lib. περὶ ςεφ. in Romano Martyre, Hymno 14. v. 484.
Non ungularum tanta vis fodit latus.
Cum Eqvuleo idem plane, tormenti genus Fidiculas facit Hier. Magius, quae causa, cur quaedam de eqvuleo superius omissa hîc adnectere visum sit. Ei nomen, quod parvi equi seu pulli equini effigiem repraesentaret: poterat et condigne scamnum appellari, exemplo Hippocratis Medici, qui non diversum admodum ab Eqvuleo organum a se excogitatum Scamnum vocavit. Graeci Τύπανον vocant, machinae huius non minus, ac reliquarum fere omnium, auctores: unde Pauli illud ad Hebr, c. 11. v. 5. Ε´τυμπανίςθησαν, tympanizati seu distenti sunt de Eqvulei cruciatu interpretatur Thom. Aquinas. Tympana enim, auctoribus Vitruvio, Oribasio et aliis, vocant Mechanici, axes, quorum capita foramina habent, quibus induntur vectes quo facilius versari possint, iisque funes advolvantur, quibus pondera vel protrahuntur, vel sustolluntur, ut erigatas non ad perpendiculum, ut fit, consistentes esse dicas, sed iacentes potius. Fuit autem Eqvuleus ligueum scamnum, seu lignea area, pedibus quatuor ligneis consistens, fundoqueve carens quae utrinqueve capiebat tympana, et funes, quibus manus pedesque somium, et torquendorum obligarentur et protraherentur, non sine exquisito totius corporis dolore. Hinc Sen. in. Ep. in Eqvuleo, inquit, longior sactus est. In hoc pendere solebant, quia suspensi in aere vacuo, corpore eo pacto extenso, et divaricatis cruribus, ut Prudent. in Martir. Vincentii et Romani ait, consistebant. Hodie antiquum servatur instrumentum apud Hispanos, et Gallos: quorum hi Gennam, illi Pulliedro, meliori voce appellant. Neapoli quoque huiusmodi tormentum vistur, in arcem ab Hispanis invectum, quo in inquisirione criminis laesae mai. solum utuntur. Fuit haec olim poena servilis, nec nobiliores, et ingenui eâ poterant torqueri; postea in Martyriis illo nihil frequentius: Nec distendebantur solum in ea, sed etiam flagris caedebantur, laminis ignitis cruciabantur, imo ungulis quandoque ferreis laniabantur Iustinian de Mathem. in C. Hactenus praefatus Magius l. de Eqvuleo. Thomas Segethus, in arce Mirandulana, tormenti genus ex asseribus compacti, in morem adamantis acuminati, effigiatum, se spectasse refert. Huc tamquam in equum coniciebantur rei nudi, ita ut acumen premeret partem illam, quae honeste nominari nequit, distentis per pondera manibus pedibusque quo graviores insiderent: quod Eqvuleum, seu Cavalletum incolis dici ait. Iungermannus vero Notis in praedictum Magii libellum. nec tympana, idem tormenti genus, nec Ficiulas censet. Auctor enim Schol. Aristophanis in Pluto, tympanum, lignum fuisse ait, quo verberabantur sontes: cui adstipulatur Sigon. de Rep. Athen. l. 3. c. 1. et ipsa vocis Etymologia, παρὰ τὸτύπτειν enim, a verberando, nomen invenit: Unde illud Pauli ἐτυμπανίςθησαν quidam, fustibus caesi sunt, reddunt. Fidiculas autem alii id poenae genus esse volunt, quod hodie Italis Funis, Graecis τροφὸς, Germanis Folterseil, Znick, Treibschnur, mit der man foltert, Belgis Piinbanck, gallis Gehenne dicitur. Nebrissensis interpretatur id supplicium, quod Italiae familiare, Tratto di corda, Hispanis Tratto de Ceurda vocatur: quo reus reiectis in tergum manibus fune suspensus in praeceps demittitur. Multis tamen Isidori supra laudati placet sententia, qui Fidiculas ungulas ferreas, qibus damnatorum latera finderentur, vel fodicarentur, unde Fidiculae, vel Fodiculae, fuisse ait. Quibus assentitur Prudent. περὶ ςεφ: in hymno S. Romani Martyris, 14. cum ait, de Asclepiade Iudice loquêns: v. 549. et seqq.
---------- Vertat ictum carnifex
In os loquentis, inque maxillas manum
Sulcosque acutos, et Fidiculas transferat,
Verbositatis ipse rumpatur locus.
Per Ficiculas enim ibi ungulas intelligi, sequentia ostendunt: Ibid. v. 556.
Implet iubentis dicta lictor improbus,
Charaxat ambas ungulis scribentibus
Genas, cruentis et secat faciem notis etc.
Ibid. in D. Vincentii Hymno 2. v. 109.
Vinctum retortis brachits
Sursum ac deorsum extendite
Compago donec ossium
Divulsa membratim crepet
Senec. de Ira l. 3. Torserat per omnia quae in rerum natura tristissima sunt fidiculis, tribularibus, eqvuleo, igne. An aliud tormenti genus fuerit, cuius meminit Suet. in Tib. Ner. c. 62. cum ait: Excogitaveras inter cetera cruciatus genera etiam, ut longâ meri potione per fallaciam oneratos, repente veretris deligatis, Fidicularum simul urinaeque tormente distenderet. Idem Calig. c. 33. Exquisiturum se vel Fidiculis de Caescina sua. doctividerint. gallonius id ab eo, quod in Martyrum rebus gestis aliisque Auctoribus, per Fidiculas indigitatur, diversum: nonnulli idem cum illo faciunt. Vide praefat. Magii libellum, cum Annotat. in fine subnexis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Fidicŭlae — Fidicŭlae, Marterschnüre, s.u. Tortur …   Pierer's Universal-Lexikon

  • ECULEUS — torquendi instrumentum, apud Vett, celebre. Catasta fuit lignea, cochlea, ad intendendum ac remittendum apta; atque ad torquendos homines, ut facti veritas eliceretur, instituta. Tormenti vero genus erat huiusmodi: ubi catastae huic brachia… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Tortur — (TorturaTormentum, Folter, Peinliche Frage), die Hauptunterart der sonst im Criminalprocesse allgemein angewendeten Peinlichkeit, d.i. der Androhung (Territio) od. Zusügung (Tortura) körperlicher Schmerzen, um wahrheitgemäße Aussagen von dem… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • ТОРМЕНТА —    • Tormenta          (от torquere),        1. орудия пытки: Eculeus, fidiculae застеночный хомут и laminae накаленные жестяные листы. Во время Республики пыткам подвергали только рабов в качестве свидетелей в суде, т. к. полагали, что… …   Реальный словарь классических древностей

  • FUNIS — supplicii genus, de quo supra in voe Fidiculae …   Hofmann J. Lexicon universale

  • GEHENNA — nomen loci apud Evangelistas; ponitur autem pro inferno, hac occasione, teste Hieronymo. Erat idolum Baal, iuxta Ierusalem, ad radicem montis Moriae, unde Siloa fluit. Haec vallis est parva campi planities irrigua, et nemorosa, plenaque deliciis …   Hofmann J. Lexicon universale

  • POENA — et Beneficium, pro Diis habitos apud quosdam Aethiopiae populos legimus: Sunt qui non ab Aethioplbus, sed ab Assyriis et Persis hos cultos fuisse asserunt; illam quod malorum, hunc quod bonorum largitorem esse opinantur, Alex. ab Alex. l. 18. c.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SIGNIFICARE — apud Arnobium adv. Gentes l. 5. ubi de Iove, Elsi quando per fulgura significavero aliquid imminere: proprie huic rei, ut Graecis σημαίνειν. Hinc το εν τοῦ κεραυτοῦ σημαινόμενον, apud Zosimum l. 2. et Significationes διοσημείαι apud Arnobium in… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • UNGULA — inter isntrumenta hominibus excruciandis excogitata, memoratur Cypriano, ad Donatum, Hasta illis et gladius et carnifex praesto est, Ungula effodiens latera et deradens, Eculeus extendens etc. Prudentio Hymnô 2. D. Vincentii, v. 117. Ridebat haec …   Hofmann J. Lexicon universale

  • geine — Geine, ou Gehenne, ou Genne, f. penac. Il vient de Gehenna. Quid autem sit Gehenna, multis verbis docet Diuus Hieronymus, et pluribus Erasmus in decimum caput Matthaei. Geine et torture ou question, Tormentum, Fidiculae fidicularum. Usez des… …   Thresor de la langue françoyse

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”